- SYNAGOGA
- SYNAGOGAa Graeca voce συνάγω, i. e. congrego, colligo, Hebr. Beth Hacneseth, i. e. domus congregationis, de Christianorum quidem coetibus mterdum usurpatur, ut Iacob. c. 2. v. 2. Hebr. c. 10. v. 25. proprie tamen Iudaeorum conventibus haesit. De iis agi quibusdam, licet parum certo, videtur Pslam. 74. v. 4. 8. Rugierunt hostes tui in medio loci condicti tui. Cremârunt omnes Synagogas Dei in terra. Cum autem Deus in iis non habitaret, ut in Templo, nec universus ac praetipuus cultus in illis perageretur, sed partes tantum emus quaedam, ut Preces, Lectio, Scripturae etc. hinc nullam peculiarem sanctitatem habebant, non magis quam nostrae aedes sacrae. Primae earum originis nullum certum indicium exstat, nisi circa Ezrae et Nehemiae tempota: de quibus intelligi potest locus Actor. c. 15. v. 21. Moses, ab aetatibus antiquis, oppidatim habet, qui ipsum praedicent, quum in Synagogis per singula Sabbatha legatur. Tum enim non solum septennalis Legis lectio, praescripta Deuteron. c. 31. v. 11. quae in desuetudinem venerat, 2. Regum c. 22. v. 8. repetita, sed et Sabbatica introducta, ac Oratoria exstructa sunt, tum ad sacram lectionem, tum ad preces peragendas. Unde et Proseuchae dictae, quae nonnullis eae dem cum Synagogis fuiste videntur, ex Actor. c. 16. v. 13. Vide supra ubi de Proseuchis. Habebant vero singulae Synagogae duo Auditoria; in quorum altero Scriptura, altero traditiones, docebantur: erantque ipsae mediô septô divisae, ac unô latere viri, alterô feminae adisebant. Singulis praeerat Α᾿ρχισυνάγωγος, cui subordinabatur Synagogae Minister; ac docebant in eis Scribae; ut et ipse Christus, Lucae c. 4. v. 15. et seqq. ac post illum Apostoli, Actor. c. 13. v. 14. 16. etc. 16. v. 13. Quibus Synagogae minister modo memoratus, Hebr. Scheliach Tsibbur, codicem sacrum porrigere, et post Textum praelectum, ab iisdem recipere solebat, ut colligere est ex lucae c. 4. v. 20. Numerus earum tantus, ut solis Hierosolymis ad 460. vel 480. a Talmudicis numerentur: et speciatim in monte Zion septem fuisse dicantur. Quarum plurimae pro indigenis, quaedam etiam pro peregrinis, fuêre. Unde Libertinorum Synagogae mentio fit, Actor. c. 6. v. 9. qui an a libertate seu ingenuitate natalium: an a voce Lubar, i. e. Excelsum? dicti videntur; Non enim Tmeplum solum, sed et Synagogas ac Scholas Iudaeorem in sublimi conditas fuisse, discimus, ex Proverb. c. 1. v. 21. in summo (Sapientia) clamat: quibus verbis huc alludi Etuditorumquibusdam placet. Sed et extra Hierosolymam, ipsamque Terram sanctam, ubicumque Iudaei degerent, eae quoque fuêre frequentissimae. Obivit totam Galilaeam Iesus, docens in Sunagogis eorum, Matthaei, c. 4. v. 23. Et satim in Synagogis Damasci praedicavit Paulus Christum, Actor. c. 9. v. 2. Sic Synagogae Salaminiae. Act. c. 13. v. 5. Antiochenae eod. c. v. 14. mentio fit. Imo traditio Hebraeorum est, ubicunqueve decem ex Israele virorum coerus esset, ibi Synagogam construi fuisse solitam, Maimon in Tephilla c. 11. sect. 1. Supra portam Synagogarum scriptum erat, ex Pslamo 118. v. 20. Haec ipsa porta ad Iehovam, per quam iusti intrant. In parietibus legebatur, Memento Creatoris tut, et hitmili animô ingredere domum Domini Dei tui. Item, Oratio absque attentione, corpus est sine anima. Item, Stlentiô, cum oramus, opus est, etc. Connexae Synagogis Scholae erant sive Collegia sublimiori legis studio dicata; quae Bethhammidrasch, a subtiliori iuquisitione dicebantur. Haecenim a Synagogis fuisse diversa, patet ex Actor. c. 19. v. 8. 9. ubi Paulus, relictâ Synagogâ, in qua integrum trimestre docuerat, in Scholam cuiusdam Tyranni, cum discipulis suis transisie legitur: et ex illo Hebraeorum, A Synagoga in Scholam, non vero e Schola in Synagogam transire licet. Maimon, loco cit. sect. 14. Vide quoqueve supra ubi de Scholis, de quibus, quantum ad Iudaeos, hoc solum addam. Post Urbis per Titum Vespasianum excidium, multi nihilominus in terra Israelis passim Viri docti remanserunt, fueruntque reliquiae Iudaeorum partim in Babyloniam reiectae, partim manserunt in Palaestina, seu terra S. ubi in locis et Urbibus com modioribus Scholas et Ecclesias paulatim restaurârunt. Inter quas, quae Sapientum aliquot nominibus celebriores redditae, referuntur in Hebraeorum scriptis Iafne seu Ioppe, ubi primus Rector fuit Rabban Iochanan fil. Zachaei: cui successit Rabban Gamaliel secundus, Rabban Gamalielis senis, Pauli Apost. praeceptoris, filius: Zephoria, quam cum Tiberiade antiquâ quidam eandem faciunt: Caesarea, ubi Rabbi Afhu habitabat et Tiberias; ubi Rabbi Iehuda sanctus, sub Antonino Imperator. celebris fuit, quem et Imperator largissimâ clementiâ summôque favore prosecutus est, Hunc A. C. 190. collectis om nium superiorum Rabbinorum Placitis et Constitutionibus in certos quosdam Aphorismos, iisque certis libris ac partibus distinctos, Librum edidisse Gap desc: Hebrew quasi Legum iti ratam vel secundam dictum, tradunt Hebraei. Qui liber deinceps in Scholis Iudaeorum publice praelectus et variis Doctorum disputationibus illustratus atqueve auctus, circa A. C. 230. in Talmud Hierosolymitanum, ex his omnibus in unum coniunctis concinnatum, excrevit ac etiamnum Textum Iuris Iudaici constituit. Quô publicatô, cum obiisset Rabbi Iehuda, animam pene omnes Schola in terra Israelis cum ipso exhalarunt. Ilico enim, post eius excessum, aut paulo post, duo primarii eius discipuli, Ras et Samuel, in Babyloniam migrârunt, ubi studia coeperunt esse longe cultiora eoqueve maximam partem Doctorum Discipulorumqueve e Iudaea secum pertraxerunt. Tres autem in Babylonia celeberrimae fuêre, Naardensis, ab urbe Nahardea, ad ripam Euphratis sita: Sorana, a Sora, et Pumbedithana, a Pumbeditha Urbe, itidem ad Eaphratem posita, appellatae: de quibus, earumque praecipuis Rectoribus ac Doctoribus, vide Chronica Hebraeorum quae continuant usque ad A. C. 1037. quô Scholae Babylonicae prorsus fuerunt abolitae, Sapientibus in Hispaniam aliasque Europae partes profugis, ut testatur R. Abraham in Kabala, fol. 32. col. 4. Nihilominus post praefatum Rabbi Iudam et scholarum in Babyloniam transtationem, aliquos tamen adhuc in Palae stina Sapientes remansisse, docent Rabbi Ammi et Rabbi Assi, qui circa A. C. 300. in terra Israelis floruêre: Item Hillel Hannasi, qui novum computum, quem hodieque Iudaei universi sequuntur, confecit, viguitque A. C. 340. Sed sub eo dignitas Promotionum Magistralium desiit; neque post hunc Hillelem quidquam amplius de Scholis Palestinae Chronica predicta referunt, Ioh. Buxtorfius Comment. Masoreth. c. 5. 6. 7. Plura de Iudaeorum Synagogis suggerent, Franc. Burmannus Synopsi Theol. Chr. Tom. I. l. 4. c. 16. et Thom. Godwynus de Ritibus Hebraeor. l. 2. c. 2. quarum recentiori aevô celebris inprimis fuit Spelunca Matronae, de quâ supra aliquid. Addam hoc unum, videl. Templi positionem, tam ante eiusdem excidium, quam post, Synagogas quoque etProseuchas Iudaeorum fuisse imitatas. Unde sicut in Templo introitus erat a parte Orientali, hacque ingredientes, in Occidentem versi, preces ac sacra peragebant: sic de Synagogis Maiemonides, Non fieri debent ostia Synagogae alibi atque in Orientem etc. apud Io. Seldenum de Synedriis veter. Hebr. l. 3. c. 16. §. 1. Romae hodie, et in tata ditione Romana, quamlibet Synagogam, decem aurea scuta solvere quotannis, ad sustentationem domus Catechemenorum urbis, notat Car. Macer. Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.